monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 25, 3
Tunc enim sole occidente oritur, ut quisquis occidentem solem observaverit, cum eum coeperit non videre, conversus ad orientem lunam surgere videat, atque inde ex alia parte, cum ei coeperit propinquare, illam partem ad nos convertere, qua non illustratur, donec ad cornua redeat, atque inde omnino non appareat, quia tunc illa pars quae illustratur sursum est ad coelum, ad terram autem illa quam radiare sol non potest.